Попередня     Головна     Наступна





2. ЛЂтопись Львовскаго кармелитскаго монастыря.

1648 — 1676.



Sed proh dolor! Anno 1648 periit decus illius Carmeli et cythara verta est in luctis! Nam illo anno Bogdanus Chmielnicki rebellium cosacorum et agrestis Ruthenae schismaticae multitudinis antesignanus, cum ducentis millibus suorum et Tochay Beg cum 60 millibus Perecopiensium tartarorum, fugato sub Pilaviis nostro exercitu, versus Leopolim suos duxerunt: et primum tartari die 5 Octobris aggeres suburbium H license occupare tentarunt, nec tunc per triduum quidquam profecerunt, defendentibus se illis strenue suburbanis, donec 9 ejusdem mensis, quae erat dies Veneris sanctis Martyribus Dyonisio, Rustico et Eleutherio sacra, ipse Chmielnicius cum sua multitudine advenerit, qui deturbatos ex suis stationibus suburbanos in fugam conjecit. Qui cum obturata curribus Haliciensi porta civitatem ingredi non potuissent, in nostra ecclesia praesidium salutis (quaerebant) et aliquanto tempore, caesis ad 40 cosacis et tartaris etiam multis, se defenderunt, donec vicinus pictor schismaticus per domos ejusdem sectae civium ex parte templi Rutheno — schismatici per ligneas saepes locum securum intrandi in monasterium illis demonstraverit. Itaque ex fratribus nostris: primo R. P. Albertum Czepelium, poenitentiarum nostrorum monialium, cum, consumptis ex pixide sacris hostiis, ante majus altrare expansis, manibus jaceret (qui obtinuerat benedictionem pro martyrio), in partes dissecarunt. 2-do patrem Serapionem Zaricium, vicarium conventus, in sacrario occlusum, effractis foribus, lanceis confoderunt et caput ipsi divise-/242/runt. 3-io patrem Laurentium Rogatowicz, ex infinnitate iere agonisantem, inflictis aliquot vulneribus, trucidaverunt. 4-to patrem Iosephum Gałecki aliquoties confossum ex dormitorio praecipitarunt. 5-to patrem Zachariam praesbyterum Zlovicium usque ad effusionem cerebri mactaverunt. Fratres: Clementem et Iosephum, hunc clericum, illum diaconum, sub tecto absconditos, combusserunt. Fratrem Casimirura tibicinam novicium, in ambitu se defendentem, aliquoties globis trajecerunt et occiderunt. Fratrem Paulum, senem conversum, janitorem, confoderunt et mori compulerunt. Fratrem Brocardum conversum, subsacristam, ut thesaurum ecclesiae proderet, facibus accensis et lapidibus ignitis, lateribus admotis, usque ad effusionem viscerum usserunt et funibus, circa verenda ligatis, usque ad eruptionem oculorum torserunt et morienti cor diviserimt, nec tamen ab illo quidquam scire (etsi omnium conscius erat) potuerunt. Frater Elisaeus Murawiec, conversus, ab iisdem per collum globo trajectus, in captivitatem ductus, 30 florenis per Armernum redemptus, ipso die Nato Deo sacro mortuus est ob vulnus, per globum illatum. Frater Valerianus Taczewicz, in saeculo miles, cum se per funem ex dormitorio dimitteret, a nostris, aliquem hostium existimantibus, per manus trajectus, 3 die ex hac vita discessit, sepultus quiescit in ecclesia S. Crucis intra moenia civitatis reverendorum pp. Franciscanorum. Fratres: Serapion Roiowski et Marcianus Samboriensis, clerici, inter mortuos inventi non fuerunt, cum tamen tunc temporis penerint, creditur a tartaris captos fuisse (sic et frater Andreas Novitius conversus, protunc itidem captus, in finibus Valachiae ex manibus illorum aufugit et in Tartaria, in itinere aerumnis assumtis decessisse. Frater Daniel Italus, conversus, cum, ob linguae polonicae ignorantiam a Ruthenis pro fatuo reputatus esset, levi pretio redemptus fuit. Frater Blasius, clericus novitius, in gradibus lapidibus obrutus, expiravit.

Ubi etiam eodem tempore in monasterio diversi saeculares, viri ac foeminae, senes ac pueri 388 mactati et ad 120 sub tecto combusti fuerunt. Multi in captivitatem ducti. /243/

Ecclesiae etiam monasterii tecta et officinae ligneae ab igne eodem perierunt, supellectilia omnia ablata, peristromata, icenes, capsulae multae, organa combusta, altaria deformata, testamenta, ex jure extracta etiam destructa fuerunt.

Eandem depopulationem sustinuerunt et alia duo nostra ad Leopolim monasteria, videlicet: S. Martini sub arce in montibus et S. Agnetis monialium; feliciora in hoc, quod, licet lignea, ab igue tamen intacta remanserunt; et hoc est, quia in priori ipse Tohajbej per aliquot dies, in altero quidam tribunus cosacorum hospitia sua habuerunt. Eandem depopulationem eodem tempore expectaverunt alia nostra in Russia Nigra monasteria: Nam Tremboveliensis conventus totus, una cum antiqua lignea ecclesia, devastatus et spoliatus fuit; Bolsczoviensis similiter spoliatus, ita, ut nec tumbis illustrissimorum palatinorum Kazanoviorum: Martini Podoliae, Dominici Braclaviae parcitum fuerit, ecclesia autem ne combureret, intercesione unius popi effectum est.

Verum duo ex fratribus nostris fugientibus occisi sunt: Fratrem Augustinum Gładysz, nobili genere ortum, dum quidam cosacorum globo bombardae traicere vellet, dicitur trajecisse socium, et dum frarnea feriret, ferum, e manubrio excidens, astantem, intacto fratre, occidit, quousque tertia vice in limine positum caput abscidit, cujus corpus Iesupoli (quo dictus frater confugierat) apud R. P. P. Dominicanos tumulatum est. Frater Franciscus, conventus braxator, dum fugeret, ab iisdem in itinere trajectus et occisus fuit.

Ad idem tempus monasterium Husacoviense et Rozdoliense a Ruthenis rusticis totatiter spoliata fuere, ita, ut in priori nec feuestras, nec portas, nec campanas reliquerint. Reverendum priorem, ob tumultum eorum Rozdolia cum thesauro confugientem Leopolim, non longe a quodam molendino, alias młynki Kaczyskie, crudeliter mactarunt. Solum monasterium S. Annae ad Felsztinum per aliquot dies a cosacis et tartaris, in Zurnow et villa Głembokie hospitantibus, (remanserat?). Pater Ioannes Irzykowicz, organius illius ecelesiae, in oppido Salensi (vulgo Starosoły) curaret, a cosacis, /244/ legatos Racocii, principis Transilvaniae, ducentibus, cum illic reverteretur, trajectus et trucidatus est.

Peiora prioribus evenerunt, cum anno Domini 1655 scelestissimus ille homo, insatiabile sanguinis christiani Chaos, concitatis ac in patriam commotis fidefragis Moschis, in partes Podoliae, Russiae, jamjam ultimum exitium machinando, Leopolim obsederat; eo tempore conventus uterque ultimas jacturas sensit: nam conventus S. Martini igne combustus, ecclesia violata, altaria eversa, depopulata, campanae acceptae, organa distructa — haec passus. Conventus autem major in platea Figulina quantam ruinam passus, quis enumerare praesumat? Omnem enim malitiam suam saevissima barbarorum crudelitas exercuit. Omnia suppellectilia, quid dico suppellectilia, etiam tecta tam ecclesiae, quam conventus combusta; fenestrae, fores, altaria secta, imagines omnes sublatae; ferra omnia, dico omnia, evulsa; in aperto campanae jamjam demissae et jam in Ukrainam destinatae mitti, nisi per reverendum patrem (etiam post fata nonnisi laude comraemorandum) Stephanum Topolski, protunc raagistrum noviciorum, recuperatae; qui tantae audaciae fuit ductus zelo, ut non horruerit etiam ipsum adire Bogdanum Chmielnicki ducern, petendo, ut restituantur campanae ecclesiae; cujus petitione, aut potius zelo commotus, talem aspiciendo expugnationem et damnum, restituit. Sed eaedem campanae iterum sunt acceptae a cosacis anno Domini 1672, cum adhuc majus malum et perieulum invasit Leopolim, et tunc temporis multa damna convcntus est perpessus.

Iterum eaedem calamitates oppresserant rempublicam nam rebellus Doroszenko Petrus subdidit Ukrainam patrocinio Turcarum et exinde induxit Poloniae bellum, nam anno supranominato, 1672, ipse Turcicus caesar cum multis apparatibus ad bellum copiosissimo exercitu egressus contra Polonos, ad Batow exercitus equituum levioris pugnae sustulerunt. Camenecum acceperunt inexpugnabilem fortecam et alias multas civitates in Podolia. Ipse remansit ad Usiatyn expugnatam, combustam, devastatam civitatem et misit Kapłan Basza Leopolim. Deo maximo protegente evasit ipsa Leo-/245/polis, sed in oppignorationem dederunt de medio sui cives 8, qui fuere: Andreas Szymonowicz, doctor medicinae, Ioannes Studnicki, subsellii assessor, (ob aetatem ingravescentera suam) filium suum adhuc in praetexta dignum toga juvenem, loco sui substituit; Andreas Dobricius cum Edwardo Nencke polonis ex tribunis; Gabriel Nicolai Bernatowicz et Ioannes Juskiewicius Armeni; Stephanus Lauryszewicz cum Petro Affendyk Eutheni, hos omnes dederunt turcis in oppignorationem, promittendo illis dan, recuperando cives suos, 80,000 taleros, qui hucusque ad annum 1676 detenti, aliqui illorum mortui sunt priusquam recuperati; tamen rediti sunt aliqui anno 1679.

Sequenti anno 1673 polonicus exercitus cum illustrissimo et magnifico Ioanne Sobieski, duce, et aliis ducibus, tam polonicis quam lituanicis, Ussein-Baszam expugnavit ad Chocimum et multa spolia retulit exercitus.

Turcicus exercitus propter rebellionem cosacorum conversus in Ukrainam et ibi multa damna fecit, nam plures civitates funditus sustulit, praecipue Uman. In septembri reversus Camenecum in domos suas. Noster exercitus iterum ivit in Ukrainam et accepit arcem, ad Bar positam in Podolia, cum turcis in praesidio relictis, processit ultra et propter hyemem ibi remoratus; variis in locis fuere frequentissimae infestationes a tartaris, qui ibidem in certa civitate commorarunt. Dorosz in Czechryn.

Non desistit turca in malitia, sed misit Ibrahimum Baszam in Podoliam, item reliquas civitates expugnavit et in Pokucie, Wiszniowiec, Podhayce, Mikulince, Zawałow, Zbaraż festinat; omnes arces devastatas circiter 40. Sola arx Trembovliana remansit. Noster vero conventus in pulverem vectus, ecclesia enim combussa, sed quia erat ex muro, ideo relictus murus, certis sublatis.

A turcis Pokucie in nihilum versum. Halicz, aliasqne civitates: Podole, Iesupol, Woyniłow, praecipue conventum Bolszoviensom nostrum combusserunt; muri tamen ecclesiae remanserunt. Et sub Zurawno combusserunt totum (sic). Cum damno Polonorum exercitus cum rege subtiliter evaserunt (1676). /246/
















© Сканування та обробка: Максим, «Ізборник» (http://litopys.kiev.ua)
27.IX.2004






Попередня     Головна     Наступна


Вибрана сторінка

Арістотель:   Призначення держави в людському житті постає в досягненні (за допомогою законів) доброчесного життя, умови й забезпечення людського щастя. Останнє ж можливе лише в умовах громади. Адже тільки в суспільстві люди можуть формуватися, виховуватися як моральні істоти. Арістотель визначає людину як суспільну істоту, яка наділена розумом. Проте необхідне виховання людини можливе лише в справедливій державі, де наявність добрих законів та їх дотримування удосконалюють людину й сприяють розвитку в ній шляхетних задатків.   ( Арістотель )



Якщо помітили помилку набору на цiй сторiнцi, видiлiть мишкою ціле слово та натисніть Ctrl+Enter.